Ulterius. Videtur quod nihil sit in homine quod facere possit ut ad gratiam habendam se praeparet. Quia super illud Exod. 7, induravit cor ejus etc., dicit Glossa, quod ita induratum est cor ejus, quod nihil poterat facere acceptabile deo. Sed nihil ad gratiam habendam praeparat nisi opus acceptabile deo. Ergo non erat in eo facere aliquid per quod se praepararet; et eadem ratio est de aliis.
Praeterea, Augustinus dicit, quod cum fides justificationem impetrat, voluntas concomitatur gratiam, non ducit; est pedissequa, non praevia. Sed si homo posset se ad gratiam nondum habitam praeparare, voluntas ejus esset praevia gratiae. Ergo non potest homo aliquid facere per quod se ad gratiam praeparet.
Praeterea, nullus potest se ad gratiam praeparare nisi recte agendo. Sed secundum Augustinum in Lib. Retract., a mortalibus recte non vivitur nisi prius liberum arbitrium a peccati pravitate liberetur; quod fit per gratiam.
Ergo ante gratiam habitam non potest se ad gratiam praeparare.
Praeterea, fides intentionem dirigit. Sed operatio quae sine recta intentione fit, non potest ad gratiam praeparare. Ergo oportet quod fides praecedat praeparationem; et ita cum fides ad gratiam pertineat, ut Augustinus ex verbis apostoli probat; ante gratiam praeparatio ad gratiam esse non potest.
Sed contra, deus non praecipit homini impossibile.
Sed praecipit ei quod se ad gratiam aliquid faciendo praeparet, ut patet jac. 4, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis. Ergo possibile est homini facere quod se ad gratiam praeparet.