Ulterius. Videtur quod non sit necessarium eum qui facit quod in se est, justificari. Illud enim quod fit gratis, fit ex liberalitate, non ex necessitate.
Sed justificamur gratis, ut patet Rom. 3.
Ergo non est necessarium quod justificemur, quantumcumque simus praeparati.
Praeterea, deus comparatur ad nos sicut figulus ad lutum, ut patet Isai. 64, et hierem. 18, et Rom. 9. Sed quantumcumque lutum sit praeparatum, non est necessarium quod ex eo formetur vas. Ergo quantumcumque homo sit praeparatus, non est necessarium quod ei gratia infundatur.
Praeterea, illud quo posito necesse est alterum esse, videtur sufficienter ad illud ordinari. Sed actus noster, qui sufficienter ad aliquid ordinatur, dicitur esse meritorius illius. Ergo aliquis merebitur justificationem secundum opera quibus se praeparavit, si necessario ad praeparationem illam sequitur justificatio.
Sed contra, impossibile est summam veritatem mentiri. Sed ipsa veritas promisit se gratiam daturum ei qui quod in se est, facit. Zach. 1, 3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos; et Apoc. 3, 20: si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum.
Ergo necesse est eum qui facit quod in se est, justificari.
Praeterea, Rom. 5, super illud: justificati ex fide, dicit Augustinus in Glossa: deus recipit confugientes ad se; aliter in eo esset iniquitas. Sed impossibile est in deo esse iniquitatem. Ergo necessarium est quod justificet illos qui faciunt quod in se est.