Ulterius. Videtur quod non sit necessarius ad justificationem motus liberi arbitrii in deum.
Ille enim qui trahitur, non movetur libero arbitrio.
Sed ille qui venit ad deum per justificationem, trahitur. Joan. 6, 44: nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit illum. Ergo in justificatione non est necessarius motus liberi arbitrii.
Praeterea, sicut gratia est a deo, ita et sapientia. Sed ad hoc quod aliquis accipiat sapientiam a deo, non exigitur motus liberi arbitrii; unde dormienti datur, ut patet 3 Reg. 3, de Salomone; et job 33, 15, dicitur: in somno... Tunc aperit aures virorum. Ergo et ad gratiam justificantem suscipiendam non requiritur motus liberi arbitrii.
Praeterea, per baptismum aliquis justificatur.
Sed in baptismo non requiritur motus liberi arbitrii ad effectum ejus suscipiendum; quia pueri et dormientes ejus effectum suscipere possunt, ut dicit decretalis innocentii III.
Ergo ad justificationem non requiritur motus liberi arbitrii in deum.
Sed contra, Augustinus dicit: qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Ergo requiritur motus liberi arbitrii in deum ad justificationem.
Praeterea, bernardus dicit, quod donum gratiae tam absque consensu recipientis esse non potest, quam absque gratia dantis. Sed consensus non est sine motu liberi arbitrii.
Ergo motus liberi arbitrii ad justificationem requiritur.