Ulterius. Videtur quod non requiratur motus liberi arbitrii in peccatum, sive contritio. Luc. 7, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum; dicit Glossa, quod ardor caritatis rubiginem peccatorum in ea consumpsit. Sed ardor caritatis potest esse sine motu in peccatum. Ergo ad justificationem non requiritur motus in peccatum.
Praeterea, conversio ad deum potentior est ad bonum quam conversio ad rem temporalem ad malum. Sed conversio ad bonum commutabile sufficienter induxit culpam. Ergo et conversio ad deum sufficienter justificat; et sic non requiritur motus in peccatum.
Sed contra est quod dicit Glossa in Psal. 50, super illum locum: sacrificium deo spiritus contribulatus etc.: spiritus contribulatus et contritus est sacrificium in quo peccata solvuntur.