Ulterius. Videtur quod non debeat addi quartum, scilicet peccatorum remissio. Quia effectus non connumeratur causae. Sed gratiae infusio et contritio sunt causae remissionis peccati. Ergo non debet connumerari eis.
Praeterea, remotio privationis nihil aliud est quam positio habitus. Sed culpa est privatio gratiae.
Ergo idem est remotio culpae et infusio gratiae; et ita non debent ad invicem connumerari.
Sed contra, generatio unius est corruptio alterius; et tamen generatio corruptioni connumeratur.
Ergo cum infusio gratiae sit remissio culpae, debet unum alteri connumerari.