In peccatum praecedat motum liberi arbitrii in deum. Quia motus liberi arbitrii in peccatum maxime videtur ad timorem pertinere. Sed timor praecedit caritatem, ut Augustinus dicit.
Ergo et motus liberi arbitrii in peccatum praecedit motum liberi arbitrii in deum, qui est caritatis.
Praeterea, motus liberi arbitrii in peccatum est quasi removens prohibens. Sed non sequitur motus ad terminum debitum nisi remoto prohibente, sicut patet in motu locali. Ergo motus liberi arbitrii in peccatum praecedit motum liberi arbitrii in deum quasi in finem debitum.
Sed contra, motus liberi arbitrii in deum est motus fidei; motus autem liberi arbitrii in peccatum est motus poenitentiae. Sed fides praecedit poenitentiae virtutem, sicut supra dictum est. Ergo videtur quod motus liberi arbitrii in deum sit prior quam motus liberi arbitrii in peccatum.