Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de poenis, non solum de culpis.
Augustinus enim in Lib. De poenitentia dicit: nemo vitam aeternam desiderat, nisi eum hujus vitae mortalis poeniteat.
Sed mortalitas vitae quaedam poena est. Ergo debet poenitens etiam de poenis conteri.
Praeterea, supra habitum est ex verbis Augustini, quod poenitens debet dolere ex hoc quod virtute se privavit. Sed privatio virtutis quaedam poena est. Ergo contritio est dolor etiam de poenis.
Sed contra, nullus tenet id de quo dolet. Sed poenitens, secundum suum nomen, poenam tenet.
Ergo non dolet de poena; et sic contritio, quae est dolor poenitentialis, non est de poena.