Ulterius. Videtur quod contritio esse debeat de originali. De peccato enim actuali conteri debemus, non ratione actus inquantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis, quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est a deo. Sed peccatum originale habet deformitatem, sicut et actuale. Ergo etiam de eo conteri debemus.
Praeterea, per peccatum originale homo fuit a deo aversus, quia poena ejus erat carentia divinae visionis. Sed cuilibet debet displicere se fuisse a deo aversum. Ergo homo debet habere displicentiam peccati originalis, et sic debet de ipso conteri.
Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sed peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Ergo non requiritur quod per actum voluntatis, qui est contritio, ab ipso purgemur.