Ulterius. Videtur quod non requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. Est enim motus contritionis in justificatione in instanti. Sed in instanti non potest homo recogitare singula peccata.
Ergo non oportet quod sit contritio de singulis.
Praeterea, contritio debet esse de peccatis secundum quod avertunt a deo; quia conversio ad creaturam sine aversione a deo contritionem non requirit. Sed omnia peccata mortalia conveniunt in aversione. Ergo contra omnia sufficit una contritio.
Praeterea, plus conveniunt peccata mortalia actualia ad invicem, quam actualia et originale.
Sed unus baptismus delet omnia actualia, et originale.
Ergo una contritio generalis delet omnia peccata mortalia.
Sed contra, diversorum morborum diversae sunt medicinae: quia non sanat oculum quod sanat calcaneum, ut Hieronymus dicit. Sed contritio est medicina singularis contra unum tantum mortale.
Ergo non sufficit una communis de omnibus.
Praeterea, contritio per confessionem explicatur.
Sed oportet singula peccata mortalia confiteri. Ergo et de singulis conteri.