Ulterius. Videtur quod non debeat esse major dolor de uno peccato quam de alio. Hieronymus enim collaudat Paulam de hoc quod minima peccata plangebat sicut magna.
Ergo non magis est dolendum de uno quam de alio.
Praeterea, motus contritionis est subitus. Sed non potest unus motus esse intensior simul et remissior.
Ergo contritio non debet esse major de uno peccato quam de alio.
Praeterea, de peccato praecipue est contritio, secundum quod a deo avertit. Sed in aversione omnia mortalia peccata conveniunt; quia omnia tollunt gratiam, qua anima deo conjungitur. Ergo de omnibus peccatis mortalibus aequalis debet esse contritio.
Sed contra, Deut. 25, 2, dicitur: secundum mensuram peccati erit et plagarum modus. Sed contritioni de peccatis plagae commensurantur; quia contritio habet propositum satisfaciendi annexum.
Ergo contritio magis debet esse de uno peccato quam de alio.
Praeterea, de hoc debet homo conteri quod debuit vitare. Sed homo magis debet vitare unum peccatum quam aliud, quia gravius est, si necessitas alterum faciendi incumberet. Ergo et similiter de uno, scilicet graviori, magis quam de alio dolere.