Ulterius. Videtur quod non expediat continue de peccato dolere. Expedit enim quandoque gaudere, ut patet Philip. 4, super illud: gaudete in domino semper; ubi dicit Glossa, quod necessarium est gaudere. Sed non est possibile simul gaudere et dolere. Ergo non expedit continue de peccato dolere.
Praeterea, illud quod est de se malum et fugiendum, non est assumendum, nisi quatenus est necessarium ut medicina ad aliquid, sicut patet de ustione et sectione vulneris. Sed tristitia de se mala est; unde dicitur Eccli. 30, 24: tristitiam longe expelle a te; et subditur causa: multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Hoc etiam philosophus dicit expresse in 7 et 10 ethic.. Ergo non debet amplius dolere de peccato, nisi quatenus sufficit ad peccatum delendum. Sed statim post primam tristitiam contritionis peccatum deletum est. Ergo non expedit ulterius dolere.
Praeterea, bernardus serm. 11 dicit: dolor pro peccatis necessarius est, etsi non sit continuus; mel enim absynthio admiscendum est.
Ergo videtur quod non expedit continue dolere.
Sed contra est quod Augustinus dicit: semper doleat poenitens, et de dolore gaudeat.
Praeterea, actus in quibus consistit beatitudo, expedit semper continuare, quantum possibile est.
Sed hujusmodi est dolor de peccato, quod patet Matth. 5, 5: beati qui lugent. Ergo expedit dolorem continuare quantum est possibile.