Ulterius. Videtur quod etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur. Amor enim caritatis displicentiam de peccato causat. Sed post hanc vitam manet in aliquibus caritas et quantum ad actum, et quantum ad habitum; quia caritas nunquam excidit, ut patet 1 corinth., 13. Ergo manet displicentia de peccato commisso, quae essentialiter est contritio.
Praeterea, magis dolendum est de culpa quam de poena. Sed animae in Purgatorio dolent de poena sensibili, et de dilatione gloriae. Ergo multo magis dolent de culpa ab eis commissa.
Praeterea, poena Purgatorii est satisfactoria de peccato. Sed satisfactio habet efficaciam ex VI contritionis. Ergo contritio manet post hanc vitam.
Sed contra, contritio est pars poenitentiae sacramenti.
Sed sacramenta non manent post hanc vitam. Ergo nec contritio.
Praeterea, contritio potest esse tanta quod deleat et culpam et poenam. Si ergo animae in Purgatorio conteri possent, posset VI contritionis eorum reatus poenae eis dimitti, et omnino a poena sensibili liberari; quod falsum est.