Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccati remissio non sit contritionis effectus. Solus enim deus peccata remittit. Sed contritionis nos sumus aliqualiter causa, quia actus noster est. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
Praeterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur culpae remissionem; quia culpa et virtus non sunt simul in anima. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
Praeterea, nihil impedit a perceptione eucharistiae nisi culpa. Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad eucharistiam. Ergo nondum est consecutus remissionem culpae.
Sed contra est quod dicitur in Glossa super illud psalm. 50: sacrificium deo spiritus contribulatus: contritio cordis est sacrificium, in quo peccata solvuntur.
Praeterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et generantur, ut dicitur in 2 ethic..
Sed per inordinatum amorem cordis peccatum committitur. Ergo per dolorem ex amore caritatis ordinato causatum solvitur; et sic peccatum contritio delet.