Ulterius. Videtur quod non omnes ad confessionem teneantur. Quia, sicut dicit Hieronymus, poenitentia est secunda tabula post naufragium. Sed aliqui post baptismum naufragium non sunt passi. Ergo eis non competit poenitentia; et sic nec confessio, quae est poenitentiae pars.
Praeterea, confessio facienda est judici in quolibet foro. Sed aliqui sunt qui non habent hominem judicem supra se. Ergo non tenentur ad confessionem.
Praeterea, aliquis est qui non habet peccata, nisi venialia. Sed de illis non tenetur homo confiteri.
Ergo non quilibet tenetur ad confessionem.
Sed contra est, quia confessio contra satisfactionem et contritionem dividitur. Sed omnes tenentur ad contritionem et satisfactionem. Ergo et omnes tenentur ad confessionem.
Praeterea, hoc patet ex decretali de poenitentiis et remissionibus, ubi dicitur quod omnis utriusque sexus, cum ad annos discretionis venerit, debet peccata confiteri.