Ulterius. Videtur quod statim teneatur confiteri.
Dicit enim Hugo de sancto victore: si necessitas non est quae praetendatur, contemptus non excusatur. Sed quilibet tenetur vitare contemptum.
Ergo quilibet tenetur statim confiteri cum potest.
Praeterea, quilibet tenetur plus facere ad evadendum a morbo spirituali quam ad evadendum a morbo corporali. Sed aliquis infirmus corporaliter non sine detrimento salutis medicum requirere tardat. Ergo videtur quod non possit esse sine detrimento salutis quod aliquis sacerdoti, cujus copiam habet, de peccato confiteatur.
Praeterea, illud quod sine termino debetur, statim debetur. Sed sine termino debet homo confessionem deo. Ergo tenetur ad statim.
Sed contra, in decretali simul datur tempus determinatum de confessione et de eucharistiae perceptione.
Sed aliquis non peccat si non percipiat eucharistiam ante tempus a jure determinatum.
Ergo non peccat, si non ante tempus illud confiteatur.
Praeterea, quicumque omittit illud ad quod ex praecepto tenetur, peccat mortaliter. Si ergo aliquis non statim confitetur quando habet copiam sacerdotis, si ad confitendum statim tenetur, peccaret mortaliter; et eadem ratione in alio tempore, et sic deinceps; et ita multa mortalia peccata homo incurreret pro una poenitentiae dilatione, quod videtur inconveniens.