Ulterius. Videtur quod possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini. Praecepta enim quae sunt de jure positivo, subjacent dispensationi praelatorum ecclesiae. Sed confessio est hujusmodi, ut ex dictis patet. Ergo potest dispensari cum aliquo ut non confiteatur.
Praeterea, illud quod ab homine institutum est, potest etiam ab homine dispensationem recipere.
Sed confessio non legitur a deo instituta, sed ab homine. Jacob. 5, 16: confitemini alterutrum peccata vestra. Habet autem Papa potestatem dispensandi in his quae per apostolos instituta sunt, sicut patet de bigamis. Ergo etiam potest cum aliquo dispensare, ne confiteatur.
Sed contra, poenitentia, cujus pars est confessio, est sacramentum necessitatis, sicut et baptismus.
Cum ergo in baptismo nullus dispensare possit, nec in confessione aliquis dispensare poterit.