Ulterius. Videtur quod confessio non sit actus virtutis. Omnis enim actus virtutis est de jure naturali: quia ad virtutes apti sumus a natura, ut philosophus dicit in 2 ethicorum. Sed confessio non est de jure naturali. Ergo non est actus virtutis.
Praeterea, actus virtutis magis potest convenire innocenti quam ei qui peccavit. Sed confessio peccati de qua loquimur, non potest innocenti convenire. Ergo non est actus virtutis.
Praeterea, gratia quae est in sacramentis, aliquo modo differt a gratia quae est in virtutibus et donis, ut in prima distinctione dictum est. Sed confessio est sacramenti pars. Ergo non est actus virtutis.
Sed contra, non meremur nisi actibus virtutum.
Sed confessio est meritoria, quia aperit caelum, ut in littera magister dicit. Ergo videtur quod sit actus virtutis.