Ulterius. Videtur quod extra casum necessitatis non posset aliquis non sacerdos confessionem venialium audire. Quia sacramentum aliquod committitur dispensandum laico ratione necessitatis.
Sed confessio venialium non est de necessitate salutis, ut supra dictum est. Ergo non committitur laico.
Praeterea, contra venialia ordinatur extrema unctio, sicut et poenitentia. Sed illa non potest dari a laico, ut patet jac. Ult.. Ergo nec confessio venialium potest ei fieri.
Sed contra est quod dicit beda in littera.