Ad tertiam quaestionem dicendum, quod per peccatum veniale homo nec a deo nec a sacramentis ecclesiae separatur; et ideo non indiget novae gratiae collatione ad ejus dimissionem, nec indiget reconciliatione ad ecclesiam; et propter hoc non oportet quod venialia aliquis sacerdoti confiteatur: quia ipsa confessio laico facta, sacramentale quoddam est, quamvis non sit sacramentum perfectum, et ex caritate procedens; et talibus natum est veniale remitti, sicut per tunsionem pectoris, et per aquam benedictam.
Et per hoc patet solutio ad primum; quia venialia non indigent sacramenti perceptione ad dimissionem sui, sed sufficit ibi aliquod sacramentale, ut aqua benedicta, vel aliquid hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod extrema unctio non datur directe contra veniale, nec aliquod sacramentum, ut supra, dist. 2, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 4, dictum est.