Ulterius. Videtur quod non aperiat Paradisum.
Quia diversorum diversi sunt effectus. Sed apertio Paradisi est effectus baptismi. Ergo non est effectus confessionis.
Praeterea, in id quod clausum est, ante apertionem intrari non potest. Sed ante confessionem moriens Paradisum intrare potest. Ergo confessio non aperit Paradisum.
Sed contra, confessio facit hominem subjici clavibus ecclesiae. Sed per eas aperitur Paradisus.