Ad tertiam quaestionem dicendum, quod a Paradisi introitu prohibetur aliquis per culpam, et reatum poenae; et quia haec impedimenta confessio amovet, ut ex dictis patet, ideo dicitur Paradisum aperire.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis baptismus et poenitentia sint diversa sacramenta, tamen agunt in VI unius passionis christi, per quam Paradisi aditus est apertus.
Ad secundum dicendum, quod ante votum confessionis Paradisus clausus erat peccanti mortaliter; quamvis postea per contritionem votum confessionis importantem, apertus sit, etiam ante confessionem actualiter factam: non tamen obstaculum reatus est totaliter remotum ante confessionem et satisfactionem.