Ad primum sic proceditur. Videtur quod claves in ecclesia esse non debeant. Non enim requiruntur claves ad intrandum domum, cujus Ostium est apertum. Sed Apoc. 4, 1, dicitur: vidi, et ecce in caelo Ostium apertum; quod christus est, qui de seipso dicit joan. 10, 7: ego sum Ostium.
Ergo ad introducendum in caelum ecclesia clavibus non indiget.
Praeterea, clavis est ad aperiendum et claudendum.
Sed hoc solius christi est, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit; Apoc. 3, 7.
Ergo ecclesia in ministris suis claves non habet.
Praeterea, cuicumque clauditur caelum, aperitur infernus, et e contrario. Ergo quicumque habet claves caeli, habet claves inferni. Sed ecclesia non dicitur habere claves inferni. Ergo nec claves caeli habet.
Sed contra est quod dicitur Matth. 16, 19: tibi dabo claves regni caelorum.
Praeterea, omnis dispensator debet habere claves eorum quae dispensat. Sed ministri ecclesiae sunt dispensatores divinorum mysteriorum, ut patet 1 Cor. 4. Ergo debent habere claves.