Ulterius. Videtur quod non sint duae claves, sed tantum una. Ad unam enim seram non requiritur nisi una clavis. Sed sera ad quam amovendam ordinantur ecclesiae claves, est peccatum.
Ergo contra unum peccatum non indiget ecclesia duabus clavibus.
Praeterea, claves in collatione ordinis conferuntur.
Sed scientia non est ex infusione semper, sed quandoque ex acquisitione; nec ab omnibus ordinatis habetur, et a quibusdam non ordinatis habetur. Ergo scientia non est clavis; et sic est tantum una clavis, scilicet potestas judicandi.
Praeterea, potestas quam habet sacerdos super corpus mysticum, dependet ex potestate quam habet super corpus christi verum. Sed potestas confitendi corpus christi verum est una tantum.
Ergo clavis, quae est potestas respiciens corpus christi mysticum, est una tantum.
Sed contra, videtur quod sint plures quam duae. Quia sicut ad actum hominis requiritur potentia et scientia, ita et voluntas. Sed scientia discernendi ponitur clavis, et similiter potentia judicandi.
Ergo et voluntas absolvendi deberet dici clavis.
Praeterea, tota trinitas peccata remittit. Sed sacerdos per claves est minister remissionis peccatorum.
Ergo debet habere tres claves, ut trinitati configuretur.