Ulterius. Videtur quod peccatum nunquam possit remitti quo ad maculam. Quia ex hoc ipso quod aliquis peccavit, pulchritudinem innocentiae amisit. Sed non potest hanc pulchritudinem recuperare, nisi contingeret ipsum non peccasse. Ergo cum hoc sit omnino impossibile, impossibile est quod alicui peccatum remittatur quo ad maculam.
Praeterea, ex hoc ipso homo turpitudinem quamdam habet, quod tempus debitum servitio creatoris, in peccatum expendit. Sed tempus illud quod jam effluxit recuperari non potest. Ergo nec macula mundari.
Sed contra est quod dicitur Ephes. 6, quod christus conjunxit sibi ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Sed aliqui sunt membra ecclesiae, qui quandoque maculati fuerunt. Ergo peccatum quo ad maculam remitti potest.