Ulterius. Videtur quod sacerdos per potestatem clavium ligare non possit. Virtutes enim sacramentales ordinantur contra peccatum ut medicina.
Sed ligare non est medicina peccati, sed magis aggravatio morbi, ut videtur. Ergo sacerdos per vim clavium, quae est vis sacramentalis, non potest ligare.
Praeterea, sicut absolvere vel aperire est amovere obstaculum, ita ligare est obstaculum ponere.
Sed obstaculum regni peccatum est, quod nobis ex alio imponi non potest, quia non nisi voluntate peccatur. Ergo sacerdos ligare non potest.
Praeterea, claves ex passione christi efficaciam habent. Sed ligare non est effectus passionis.
Ergo ex clavium potestate non potest sacerdos ligare.
Sed contra est quod dicitur Matth. 16, 19: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.
Praeterea, potestates rationales sunt ad opposita.
Sed potestas clavium est potestas rationalis, cum habeat discretionem adjunctam. Ergo habet se ad opposita. Ergo si potest solvere, potest et ligare.