Ulterius. Videtur quod non sacerdotes excommunicare non possint. Quia excommunicatio est actus clavium, ut in littera dicitur. Sed non sacerdotes non habent claves. Ergo non possunt excommunicare.
Praeterea, plus requiritur ad excommunicationem quam ad absolutionem in foro poenitentiae.
Sed non sacerdos in foro poenitentiae absolvere non potest. Ergo nec excommunicationem inferre.
Sed contra est quod archidiaconi, legati et clerici excommunicant, qui quandoque non sunt sacerdotes. Ergo non solum sacerdotes excommunicare possunt.