Ulterius. Videtur quod in aliquam universitatem sententia excommunicationis ferri possit. Contingit enim quod aliqua universitas sibi in malitia colligatur. Sed pro malitia in qua aliquis contumax extiterit, debet excommunicatio ferri. Ergo potest in aliquam universitatem ferri excommunicatio.
Praeterea, illud quod est gravissimum in excommunicatione, est separatio a sacramentis ecclesiae.
Sed aliquando tota civitas interdicitur a divinis. Ergo excommunicari aliqua universitas potest.
Sed contra est Glossa Augustini Matth. 13, quae dicit, quod princeps et multitudo non est excommunicanda.