Ulterius. Videtur quod ille qui semel est excommunicatus, ulterius excommunicari non possit. 1 corinth. 5, 12 dicit apostolus: quid mihi est, de his qui foris sunt judicare? sed excommunicati jam sunt extra ecclesiam. Ergo super eos ecclesia judicium non habet, ut possit eos iterum excommunicare.
Praeterea, excommunicatio est separatio quaedam a divinis, et a communione fidelium. Sed postquam est aliquis privatus aliquo, non potest iterum illo privari. Ergo unus excommunicatus non debet iterum excommunicari.
Sed contra, excommunicatio quaedam poena est, et medicinale remedium. Sed poenae et medicinae iterantur, cum causa exigit. Ergo et excommunicatio iterari potest.