Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod liceat excommunicato communicare in pure corporalibus.
Excommunicatio enim est actus clavium.
Sed potestas clavium se extendit ad spiritualia tantum. Ergo per excommunicationem non prohibetur quin unus alii in corporalibus communicare possit.
Praeterea, quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat. Sed praecepto caritatis tenemur inimicis subvenire; quod sine aliqua communicatione fieri non potest. Ergo licet alicui excommunicato in corporalibus communicare.
Sed contra est quod dicitur 1 corinth., 5, 11: cum ejusmodi nec cibum sumere.