Ulterius. Videtur quod participans excommunicato non sit excommunicatus. Plus est enim separatus ab ecclesia gentilis quam excommunicatus.
Sed ille qui participat gentili, aut Judaeo, non est excommunicatus. Ergo nec ille qui participat christiano excommunicato.
Praeterea, si ille qui participat alicui excommunicato, est excommunicatus; eadem ratione qui participat participanti, erit excommunicatus; et sic in infinitum procedet: quod videtur absurdum.
Ergo non est excommunicatus qui excommunicato participat.
Sed contra est quod excommunicatus positus est extra communionem. Ergo qui ei communicat, a communione ecclesiae recedit; et sic videtur quod sit excommunicatus.