Ulterius. Videtur quod participare cum excommunicato in casibus non concessis, semper sit peccatum mortale. Quia decretalis quaedam respondet, quod propter timorem mortis non debet aliquis excommunicato communicare: quia aliquis debet prius subire mortem quam mortaliter peccet.
Sed haec ratio nulla esset nisi participare excommunicato esset peccatum mortale. Ergo etc..
Praeterea, facere contra praeceptum ecclesiae, est peccatum mortale. Sed ecclesia praecepit quod excommunicato nullus communicet. Ergo participare cum excommunicato est peccatum mortale.
Praeterea, nullus arcetur a perceptione eucharistiae pro peccato veniali. Sed ille qui participat excommunicato in casibus non concessis, arcetur a perceptione eucharistiae: quia incurrit minorem excommunicationem. Ergo participans excommunicato in casibus non concessis peccat mortaliter.
Praeterea, nullus debet excommunicari majori excommunicatione, nisi pro peccato mortali.
Sed aliquis potest secundum jura excommunicari majori excommunicatione propter hoc quod excommunicato participat. Ergo participare excommunicato est peccatum mortale.
Sed contra, a peccato mortali nullus potest absolvere nisi habeat super eum jurisdictionem.
Sed potest absolvere a participatione excommunicationis quilibet sacerdos. Ergo non est peccatum mortale.
Praeterea, pro mensura peccati debet esse poenitentiae modus. Sed pro participatione excommunicationis, secundum communem consuetudinem non ponitur poena debita peccato mortali, sed magis debita veniali. Ergo est peccatum veniale.