Ulterius. Videtur quod aliquis non possit absolvi ab una excommunicatione, nisi absolvatur ab omnibus. Effectus enim debet proportionari suae causae. Sed causa excommunicationis est peccatum.
Cum ergo aliquis non possit absolvi ab uno peccato nisi ab omnibus absolvatur, nec in excommunicatione hoc esse poterit.
Praeterea excommunicationis absolutio in ecclesia fit. Sed ille qui una excommunicatione est irretitus, est extra ecclesiam. Ergo quamdiu una manet, ab alia absolvi non potest.
Sed contra, excommunicatio quaedam poena est.
Sed ab una poena aliquis liberatur alia remanente.
Ergo ab una excommunicatione, alia remanente, quis absolvi potest.