Ulterius. Videtur quod christus non habuerit claves. Clavis enim characterem ordinis consequitur, ut prius dictum est, dist. Praec., qu. 1, art. 1, quaestiunc. 2 ad 1. Sed christus non habuit characterem, ut supra, dist. 4, qu. 1, art. 3, quaestiunc. 5, dictum est. Ergo non habuit clavem.
Praeterea, christus habuit in sacramentis potestatem excellentiae, ut effectum sacramenti sine sacramentalibus posset conferre. Sed clavis est quoddam sacramentale. Ergo non indigebat clavi; et sic frustra eam habuisset.
Sed contra est quod Apoc. 3, 7, dicitur: qui habet clavem David etc..