Ad secundum sic proceditur. Videtur quod etiam sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant. Absolutio enim et ligatio quae fit per claves, efficaciam habet ex merito passionis christi.
Sed illi maxime passioni christi conformantur qui per patientiam et alias virtutes christum passum sequuntur. Ergo videtur quod etiam si non habeant sacerdotalem ordinem, possint ligare et solvere.
Praeterea, Hebr. 7, 7, dicitur: sine ulla contradictione, quod minus est, a majori benedicitur.
Sed in spiritualibus, secundum Augustinum, hoc est majus esse quod melius esse. Ergo meliores, qui scilicet habent plus de caritate, possunt alios benedicere absolvendo; et sic idem quod prius.
Sed contra, cujus est potentia, ejus est actio, secundum philosophum.
Sed clavis, quae est potestas spiritualis, est tantum sacerdotum. Ergo et usus ejus non nisi sacerdotibus convenire potest.