Ulterius. Videtur quod schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant. Sicut enim potestas clavium dependet ab ordine, ita et potestas conficiendi. Sed non possunt amittere usum potestatis conficiendi; quia si conficiunt, confectum est; quamvis peccent conficientes, ut supra, dist. 13, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 3, et 4, dictum est. Ergo etiam non possunt amittere usum clavium.
Praeterea, omnis potestas spiritualis activa in eo qui habet usum liberi arbitrii, exit in actum quando vult. Sed potestas clavium adhuc manet in praedictis; quia cum non detur nisi in ordine, oporteret reordinari eos, quando ad ecclesiam redeunt.
Ergo cum sit potentia activa, possunt in actum ejus exire cum voluerit.
Praeterea, spiritualis gratia magis impeditur per culpam quam per poenam. Sed excommunicatio et suspensio et degradatio sunt poenae quaedam.
Cum ergo propter culpam non amittat aliquis usum clavium, videtur quod nec propter ista.
Sed contra, Augustinus dicit, quod ecclesiae caritas peccata dimittit.
Caritas autem est quae facit ecclesiae unionem.
Cum ergo praedicti sint ab ecclesiae unione divisi, videtur quod usum clavium non habeant in remittendis peccatis.
Praeterea, nullus absolvitur a peccato secundum hoc quod peccat. Sed aliquis a praedictis absolutionem peccatorum petens, peccat contra praeceptum ecclesiae faciens. Ergo per eos a peccato absolvi non potest; et sic idem quod prius.