Ulterius. Videtur quod aliquis non possit uti clavibus in suum superiorem. Actus enim sacramentalis quilibet requirit propriam materiam. Sed propria materia usus clavium, ut dictum est, est persona subjecta. Ergo in eo qui non est subditus, non potest clavibus sacerdos uti.
Praeterea, ecclesia militans imitatur triumphantem.
Sed in caelesti ecclesia inferior Angelus nunquam purgat aut illuminat aut perficit superiorem.
Ergo nec aliquis sacerdos inferior potest uti actione hierarchica, quae est per absolutionem, in superiorem.
Praeterea, judicium conscientiae debet esse ordinatius quam judicium exterioris fori. Sed in exteriori foro inferior non potest excommunicare aut absolvere superiorem. Ergo videtur quod nec in foro poenitentiali.
Sed contra, superior praelatus etiam circumdatus est infirmitate, et contingit ipsum peccare.
Sed remedium contra peccatum est potestas clavium.
Ergo, cum ipse non possit in seipsum uti clave, quia non potest esse simul judex et reus; videtur quod possit inferior in ipsum clavis potestate uti.
Praeterea, absolutio quae fit per virtutem clavium, ordinatur ad perceptionem eucharistiae. Sed inferior potest superiori eucharistiam dispensare, si petat. Ergo et clavium potestate in ipsum uti, si se ei subjecerit.