Ulterius. Videtur quod correptio quantum ad monitionem secretam debet esse dura. Matth. 3, 7, et Lucae 3, 7, joannes baptista dixit: genimina viperarum; quae fuit durissima correptio.
Ergo videtur quod debeat aliquis alterum dure corrigere.
Praeterea, Tit. 1, 13, dicitur: argue illos dure.
Praeterea, ad correptionem fraternam incitat ira per zelum. Sed ira asperitatem habet. Ergo debet aliquis aspere corrigi.
Sed contra, Gal. 6, 1: vos qui spirituales estis instruite hujusmodi in spiritu lenitatis. Ergo videtur quod non debeat dure corripi.
Praeterea, Augustinus dicit: corripiat justus in misericordia, et arguat.
Ergo debet esse lenis correptio.