Ulterius. Videtur quod etiam episcopus non possit elargiri indulgentiam. Quia thesaurus ecclesiae communis est toti ecclesiae. Sed id quod est commune toti ecclesiae, non potest dispensari nisi per illum qui toti ecclesiae praeest. Ergo solus Papa potest indulgentias concedere.
Praeterea, nullus potest remittere poenas a jure determinatas, nisi ille qui habet potestatem jus condendi. Sed poenae satisfactoriae sunt pro peccatis determinatae in jure. Ergo remittere hujusmodi poenas potest solus Papa, qui est conditor juris.
Sed contra est consuetudo ecclesiae, secundum quam episcopi dant indulgentiam.