Ulterius. Videtur quod non sit idem locus quo animae purgantur, et quo damnati puniuntur.
Quia poena damnatorum est aeterna, ut dicitur Matth. 25, 46: ibunt hi in ignem aeternum. Sed Purgatorius ignis est temporalis, ut supra magister dixit. Ergo non simul puniuntur hi et illi eodem igne; et sic oportet loca esse distincta.
Praeterea, poena inferni nominatur pluribus nominibus, ut in psalm. 10, ignis, sulphur, et spiritus procellarum etc.. Sed poena Purgatorii non nisi uno nomine nominatur, scilicet ignis. Ergo non eodem igne et eodem loco puniuntur.
Praeterea, Hugo de sancto victore dicit: probabile est quod in his locis puniuntur in quibus commiserunt culpam.
Gregorius etiam in dial., narrat quod germanus episcopus capuanus Paschasium qui in balneis purgabatur, invenit. Ergo in loco inferni non purgantur, sed in hoc mundo.
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod sicut sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat; ita sub eodem igne peccator crematur, et electus purgatur. Ergo idem est ignis Purgatorii et inferni; et sic in eodem loco sunt.
Praeterea, sancti patres ante adventum christi fuerunt in loco digniori quam sit locus in quo purgantur animae post mortem; quia non erat ibi aliqua poena sensibilis. Sed locus ille erat conjunctus inferno, vel idem quod infernus; alias christus ad Limbum descendens non diceretur ad inferos descendisse. Ergo et Purgatorium est in eodem loco, vel juxta infernum.