Ulterius. Videtur quod ignis Purgatorius non liberet a reatu poenae. Omnis enim purgatio respicit foeditatem. Sed poena non importat aliquam foeditatem. Ergo ignis Purgatorius non liberat a poena.
Praeterea, contrarium non purgatur nisi per suum contrarium. Sed poena contrariatur poenae.
Ergo per poenam Purgatorii non purgatur aliquis a reatu poenae.
Praeterea, 1 corinth. 3, super illud: salvus erit, sic tamen etc., dicit Glossa vetus: ignis iste est tentatio tribulationis, de qua scriptum est: vasa figuli probat fornax; Eccli. 27, 6. Ergo homo expiatur ab omni poena per poenas hujus mundi saltem per mortem, quae est maxima poenarum, et non per Purgatorium ignem.
Sed contra, poena Purgatorii est gravior quam poena quaelibet hujus mundi, ut supra dictum est.
Sed per poenam satisfactoriam, quam aliquis in hac vita sustinet, expiatur a debito poenae. Ergo multo fortius per poenam Purgatorii.