Ulterius. Videtur quod sigillum confessionis se extendat ad alia quam illa quae sunt de confessione.
Quia de confessione non sunt nisi peccata.
Sed aliquando aliquis cum peccatis multa alia narrat quae ad confessionem non pertinent. Ergo, cum ea sacerdoti dicantur ut deo, videtur quod ad illa etiam sigillum confessionis se extendat.
Praeterea, aliquando aliquis dicit alicui aliquod secretum, et ille recipit sub sigillo confessionis.
Ergo sigillum confessionis se extendit ad illa quae non sunt de confessione.
Sed contra, sigillum confessionis est aliquid annexum sacramentali confessioni. Sed ea quae sunt annexa alicui sacramento, non se extendunt ultra sacramentum illud. Ergo sigillum confessionis non se extendit nisi ad ea de quibus est sacramentalis confessio.