Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non sit speciale peccatum. Quod enim invenitur in omni peccato, non est speciale peccatum.
Sed ingratitudinem incurrimus per quodlibet peccatum, quia deum nobis maxime beneficum offendimus quolibet peccato, quantum in nobis est.
Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.
Praeterea, omne peccatum speciale alicui virtuti speciali opponitur. Sed non est assignare aliquam virtutem specialem cui ingratitudo opponatur, cum sit contra omnes, quia omnes ex dei gratia nobis conferuntur. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.
Sed contra, ubicumque est invenire specialem rationem deformitatis, est invenire speciale peccatum.
Sed hoc habet ingratitudo. Ergo est speciale peccatum.