Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per ingratitudinem non redeant peccata venialia.
Quia peccatum veniale sicut per ingratitudinem redit, ita et facit alia redire per ingratitudinem.
Sed peccatum veniale non facit alia redire per ingratitudinem; alias tota die peccata dimissa redirent.
Ergo nec ipsum per ingratitudinem redit.
Praeterea, ex hoc aliquod peccatum per ingratitudinem redit quod majorem ingratitudinem facit. Sed peccatum veniale dimissum non facit majorem ingratitudinem; quia non diminuit caritatem.
Ergo nec redit per ingratitudinem.
Sed contra, peccata venialia inter debita computantur in oratione dominica, quae specialiter contra venialia valet. Sed in littera dicitur, quod universum debitum exigitur ab eo qui recidivat.
Ergo et venialia etiam redeunt.