Ulterius. Videtur quod originale non redeat.
Quia si morbus redit, et medicina redire debet.
Sed baptismus, qui est singularis medicina contra originale, non reiteratur aliquo modo. Ergo nec peccatum originale redit.
Praeterea, omne peccatum quod per actum incurrimus, actuale est. Sed peccatum originale non est actuale. Ergo peccatum originale per actum peccati sequentis non redit.
Sed contra est quod expresse in littera dicitur.