Ulterius. Videtur quod per illa quatuor peccata non magis redeant peccata dimissa quam per alia. Quia ex hoc aliquis ingratus est deo quod contra deum facit. Sed sicut illa quatuor, ita et alia contra deum sunt. Ergo omnibus per ingratitudinem peccata dimissa redeunt.
Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est gravius quam aliquod praedictorum. Ergo per ipsum magis deberet dici quod peccatum rediret.
Sed contra est quod auctores maxime loquuntur de illis peccatis.