Ulterius. Videtur quod verba sacerdotis absolventis debeant esse per modum deprecationis.
Quia leo Papa dicit quod indulgentia dei nisi supplicationibus sacerdotum nequit obtineri; et loquitur de absolutione per sacerdotes facta. Ergo absolutio debet fieri per modum deprecationis.
Praeterea, solus deus remittit peccata. Sed poenitentia est ad remissionem peccatorum ordinata.
Ergo absolutio, ex qua poenitentia efficaciam habet, debet fieri per modum orationis ad deum.
Sed contra est quod poenitentia habet certum effectum, sicut et alia sacramenta. Sed propter certitudinem effectus in aliis sacramentis utimur verbis indicativis. Ergo similiter debet esse in poenitentia.