Postquam determinavit magister de baptismo, qui est sacramentum intrantium, et de confirmatione, eucharistia, poenitentia, quae sunt sacramenta progredientium, hic quinto loco determinat de extrema unctione, quae est sacramentum exeuntium; et dividitur in partes duas: in prima determinat de ipso sacramento; in secunda de usu ipsius, ibi: quaerunt aliqui, si hoc sacramentum iterari possit. Prima in duas: in prima distinguit hoc sacramentum ab aliis unctionibus; in secunda determinat omnia quae ad hoc sacramentum pertinent, ibi: hoc sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur. Et circa hoc tria facit: primo determinat institutionem; secundo effectum, ibi: in quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institutum; tertio conformitatem istius sacramenti ad alia, ibi: et sicut in aliis sacramentis, ita et in isto aliud est sacramentum, aliud res sacramenti.
Quaerunt aliqui, si hoc sacramentum iterari possit. Hic determinat de usu istius sacramenti; et dividitur in duo secundum duas opiniones quae tangit de iteratione istius sacramenti, et aliorum per consequens; secunda ostenditur ibi: quidam autem de omni sacramento intelligi volunt quod non sit iterandum.
Hic est duplex quaestio. Prima de ipso sacramento extremae unctionis; secunda de administratione et usu ipsius.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 de ipsa extrema unctione; 2 de effectu ejus; 3 de materia ipsius; 4 de forma.