Ulterius. Videtur quod extrema unctio non sit unum sacramentum. Quia unitas rei est ex sua materia et ex sua forma, cum ex eodem res esse habeat et unitatem. Sed forma hujus sacramenti frequenter iteratur etiam eadem vice; et materia pluries in uncto adhibetur secundum diversas partes.
Ergo non est unum sacramentum.
Praeterea, ipsa unctio est sacramentum: ridiculum enim est dicere, quod oleum sit sacramentum.
Sed sunt plures unctiones. Ergo sunt plura sacramenta.
Praeterea, unus sacramentum ab uno ministro perfici debet. Sed in aliquo casu extrema unctio non potest perfici uno ministro, sicut si post primam unctionem factam sacerdos moriatur tunc enim alius sacerdos debet ulterius procedere. Ergo extrema unctio non est sacramentum unum.
Sed contra est, quia sicut immersio se habet ad baptismum, ita se habet unctio ad hoc sacramentum.
Sed plures immersiones sunt unum sacramentum baptismi. Ergo et plures unctiones sunt unum sacramentum.
Praeterea, si non esset unum sacramentum, tunc facta prima unctione non oporteret ad perfectionem sacramenti quod fieret secunda: quia quodlibet sacramentum per se habet esse perfectum.
Sed hoc falsum est. Ergo est unum sacramentum.