Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum non fuit institutum a christo. Quia de institutione sacramentorum quae christus instituit, fit mentio in evangelio, sicut de eucharistia et baptismo. Sed nulla fit mentio de extrema unctione. Ergo non est a christo instituta.
Praeterea, magister expresse dicit in littera, quod est institutum ab apostolis. Ergo ipse christus per se non instituit.
Praeterea, sacramentum eucharistiae, quod christus instituit, etiam ipse per se exhibuit. Sed hoc sacramentum ipse nulli exhibuit. Ergo per se non instituit.
Sed contra: sacramenta novae legis sunt digniora quam sacramenta veteris legis. Sed omnia sacramenta veteris legis sunt ab ipso deo instituta.
Ergo multo fortius omnia sacramenta novae legis habent institutionem ab ipso christo.
Praeterea, ejusdem est statuere et statuta removere.
Sed ecclesia, quae in successoribus apostolorum habet eamdem auctoritatem quam apostoli habuerunt, non posset auferre sacramentum extremae unctionis. Ergo apostoli non instituerunt, sed ipse christus.