Ulterius. Videtur quod forma hujus sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non per deprecativam. Quia omnia sacramenta novae legis habent certum effectum. Sed certitudo effectus non exprimitur in formis sacramentorum nisi per orationem indicativam, ut cum dicitur: hoc est corpus meum; vel, ego baptizo te. Ergo debet esse forma hujus sacramenti oratio indicativa.
Praeterea, in formis sacramentorum oportet exprimi intentio ministri, quae requiritur ad sacramentum.
Sed intentio conferendi sacramentum non exprimitur nisi per orationem indicativam.
Ergo etc..
Praeterea, in quibusdam ecclesiis dicuntur hujusmodi verba in collatione hujus sacramenti: ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine patris etc., et hoc est conforme aliis formis sacramentorum.
Ergo videtur quod in hoc consistat forma hujus sacramenti.
Sed contra, illud quod est forma sacramenti, ab omnibus oportet quod servetur. Sed verba praedicta non dicuntur secundum consuetudinem omnium ecclesiarum, sed tantum verba deprecativa, scilicet: per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quidquid deliquisti per visum etc.. Ergo forma hujus sacramenti est oratio deprecativa.
Praeterea, hoc videtur ex verbis Jacobi, qui attribuit efficaciam hujus sacramenti orationi. Oratio, inquit, fidei sanabit infirmum.
Ergo cum efficacia sacramenti sit ex forma, videtur quod forma hujus sacramenti sit praedicta oratio.